- ATTIANUS
- ATTIANUSpraenomine Caelius, inter Tutores Adriani Caesaris, memoratur Aelio Spartiano in Vita huius: c. 1. Ulpium Traianum et Calium Attianum Equitem Romanum, Tutores habuit; Ita enim optimi libri, cum vulgatae Editiones Tatianum habeant. Sed et Xiphilinus Α᾿ττιανὸν vocat; Unde dubium non est, quin Τατιανὸς, apud Zonaram, sit corruptum. Cum hoc perperam Titianum, qui collega Gallicani fuit in Consulatu, eundem nonnulli faciunt: diserte enim distinguit Spartianus infra c. 15. Atque adeo prope cunctos vel amicissimos, vel eos, quos summis honoribus evexit, postea ut hostium locô habuit, ut Attianum et Nepotem et Septicium Clarum. Nam Eudaemonem prius conscium Imperii ad egestatem perduxit. Polyaenum et Marcellum ad mortern voluntariam coegit. Heliodorum famosissimis literis lacessivit. Titianum, ut conscium tyrannidis, et argui passus est et proscribi. Vide Salmas. ad Histor. Aug. loc. cit.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.